Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 199
et salutem. Equidem fateor non intelligere, qua ratione
Diabolus
infligat dolores, et eiusmodi detrimenta creaturis Dei inferat.
Sed
posse non negem permittente Deo, cum Iob tantopere ab
ipso maceratus
sit dolore et tabe. Veruntamen si Daemon non est in muliere
hac
operatus, ratio verisimilis a nobis dicta est de liene paulo ante.
Alia
plurima huic similia visa sunt et visuntur passim. Imaginem
ceream
fabricantur similem illi, quam afficere volunt ut Virg. in pharmaceutria
canit. Deinde ad ignem voluunt imaginem dicentes;
uro
personam talem. Quae mox languore tangitur ardenti, sicut
Meleager
ad titionis consumptionem consumptus est, apud
Ovidium .
Capiunt animal cui similis est persona intenta (alij enim canis,
alij
simiae, alij Leonis, alij corui similitudinem in vultu gerunt, ut acute
Porta notavit) illudque animal sub caeremoniis percutiunt aut
cremant,
et inferunt passiones personae cuius gratia id agunt, quod et
Virgilius in Ecloga testatur. Utunturque etiam capillis, ligulis et soluunt,
ligantque in amore:
Dicunt verba, quae somniare Venerem
usque ad seminis
emissionem faciunt, quod credibilius est. Idem faciunt
in intuitu fixo, quod
libidinosis est facile. Novi amicum qui
nunquam fere in occursu mulierum formosarum
non stillet seminis
quippiam. Attamen existimo opera Diaboli eiusmodi plurima
effectum
sortiri; et non sine optima ratione legibus ubique vetatur. Et
profecto
si essent vera isthaec, nemo tutus esset ab inimico cum sint
vulgata etiam apud
Poetas, at Deus hunc ordinem perniciosum tam
facilem non posuit. Sic sine armis
exercitum Turcarum deleremus.
Sed ad notitiam aërii sensus; vidi aliquando pueros,
qui pallium amiserant,
tenentes cribrum forficibus infixis appensum dicentes:
Per
S. Petrum et per S. Paulum , rapuit ne Flavius pallium? et cum
multos
nominarent, cribrum stabat immotum: cum a. adnomen Flavii
veniebant,
cribrum quod uterque ex ambobus forficis ansis tenebant,
voluebatur
sponte quodam impetu. Ego obstupescens periculum feci cum
eis
invocato Deo altissimo ne permitteret me a daemonibus ludificari:
Et similiter non
movebatur cribrum, nisi ad nomen Flavij , et
expiata
conscientia per Sacramenta semper reperi idem repetito periculo.
Caiet. quoque idem expertus est. Qua de re, patet conscium aere ita
affectum
afficere. Sed periculum inest magnum, ne diabolus interveniat
quamvis
nominas S. Petrum et S. Paulum : His enim dolis decipit miscendo
sacra prophanis; ut
sancta docet Theologia. Hosce effectus, si
naturales sunt, raro fieri existimandum
est. Non enim absens semper
ad passionem dispositus est, sicut nec homo dispositus
est ad praevidendum
pluviam; corvus autem est. Nec de amici casu somniat
nisi
pensiculosus amicus, ut dictum est. Idcirco Magi tempus a stellis
captant,
ut dicemus. Quod autem aiunt, posse stellas, aërem ab
excantatore
mutari et fruges exsiccari, intelligere non valeo.